- QUIETIS Ministri
- QUIETIS Ministriapud Procopium, de bello Pers. l. 2. iidem, fuêre, quia alia a Silentiarit appellati sunt: quos Eunuchos fuisse, videtur innuere Claudianus, apud quem istiusmodi hominum genus, in familia Palatina, l. 1. in Eutrop. v. 418.——— Praefecti gemmis vestique dabanturCustodes sacroque adhibere silentia somno.Quô munere an functi fuerint etiam, apud homines privatos, non quidem omnino liquet. Neque vero id prorsus abnuerem, cum apud Salvianum, de Gubern. l. 4. mentio Silentiariorum exstet, vide infra in hac voce. Affines muneri illi fuêre, quos ad Somnum appellat Curtius, l. 6. c. 11. At ne in vicinia quidem iversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos ad Somnum habebat, omnes procul relegatos, ne femina illa murmurantum inter se silentiô verius, quam sonô excitaretur. Vide Laur. Pignorium de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.